aedes
immagine
Pietro Da Cortona, Divina Provvidenza, Affresco, Palazzo Barberini, Roma
barberinae
menu
Aedes Barberinae ad Quirinalem
  

A Placido Vibi

  

et Davidicum illud concinunt, Benedices coronae anni

  

benignitatis tuae; cuius culmen, Caelo proximum, ima

  

terrarum fastidientibus, in magnam planitiem expan-

  

ditur; cuius umbrosi luci peregrinantibus ad sidera

5 

lucem ferunt; ubi semitae, vel tonsili myrto, vel densa

  

cupresso, virentive lauro marginatae, ad beatitudi-

  

nis metam iter facientes, amoeno aspectu, recreant; ubi

  

caelestes aurae, placidissimo afflatu, et frigoris, et ca-

  

loris modum temperant; et si quando canas nives af-

10 

ferunt, candidis Incolarum mentibus certare videntur.

  

Hic annosa Abies, mortisque memoriam excitans Cu-

  

pressus, non otiosae vigent, virentque, sed sua proce-

  

ritate Scalam illam, ab Anachoresiarcha vestro visam,

  

repraesentant, per quam scilicet Monticolae, et Caeli-

15 

colae ascendunt, et descendunt. Quid memorem spar-

  

sas ubique miro ordine Aediculas, in quas, diurno, no-

  

cturnoque labore fessi, sacri Montis Cives se recipiunt?

  

ad easque, suo quisque sarculo hortulum colere gaudet,

  

suaque manu partis, paratisque cibis, tenuem instruit men-

20 

sam, quae necessitati faciat satis, non delicias ministret.

  

Hunc Montem, hanc Sylvam non circuit Stygius Leo;

  

nullas hic Feras, ne parvulas quidem Vulpeculas lati-

  

bula contegunt; omnia tuta, tranquilla sunt omnia.

  

In hoc igitur terrarum Paradiso, qua me comitate, qua

< | pag. 098 | >

vai alla Pagina:

© 2002 CRIBeCu - Scuola Normale Superiore di Pisa
Powered by TReSy © 2000 | 2001 CRIBeCu - Scuola Normale Superiore di Pisa